Liber Josue Ben Nun*

Caput 3: Versus 7

Hodie incipiam exaltare te,etc.ID., ubi supra.Multa prodigia in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus Jesus. Ubi vero transitur Jordanes, dicitur ad eum:Hodie incipiam exaltare te,etc. Exaltatio enim Jesu in conspectu populi a baptismo sumit exordium. Qui enim baptizantur, in morte ipsius baptizantur, cujus mors in crucis exaltatione completur. Merito ergo cuique fidelium tunc primum Jesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenit. Unde:Exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen,etc.
(* Traductions européennes)